- ERASMUS Desiderius
- ERASMUS DesideriusRoterodamus, eruditione, et scriptis celeberrimus. Natus est A. C. 1467. patre Gerardo, Goudano, ex Margareta, Medici cuiusdam filia. Studia sub Alexand. Hegio, Daventriae, feliciter ursit, memoriâ tam invictâ, ut Terentium Horatiumqueve totum brevi edidicerit. Exin bis corvus, bis pica fuit, ter canabe vinctus. Apud Henr. Bergensem, Ep. Cameracensem aliquandiu versatus; Parisios venit: inde a duobus nobilibus in Angliam pertractus, ibi in Regis regniqueve laudes librum edidit. In Italiam dein cum Medici regii filiis delatus, Taurini Anno Aet. 40. Doctor Theolog. creatus est: Bononiae Adagia absolvit, quae Venetiis imprimenda Aldo Manutio commisit. Alexandrum postmodum Scotiae Regis filium Archiepiscopatui S. Andraeano destinatum, Patavii Rhetoricam docuit, ibiqueve Graecos Latinosqueve auctores admirabili facilitate evolvit. Inde Romam transiens a Cardinalibus cultus est, sed inde rediit ad suum Alexandrum. A Paulo III. Clemente VII. Henrico VIII. Francisco I. Carolo V. Sigismundo Pol. Ferdinando Hungar. Regibusvocatus, nulli se addixic. Commercio eruditorum totius Europae honoratus, Anno Aet. 60. Basileam venit, Ioh. Frobenii, typographi celeberrimi, hospitio usus: ubi Adagia primum, dein Collquia edidit, quae brevi distracta, secnndo impressit Colinetus Patisiis, A. C. 1527. exemplatibus 24000. feliciter divenditis. Porro Augustini, Hieronymi, Arnobii, S. Hilarii, Plinii, Senecae, etc. editiones accuravit. Novum Testament. Latine vertit. A. C. 1529. cum Evangelii lux inclitae huic urbi divinitus affolgere coepisset, Friburgum abiit, sed septennio post reversus, ibi obiit, die 11. Iul. A. C. 1536. Aet. 70. Academicorum humeris elatus. In summo templo cubat, a Bonifacio Amerbachio herede, marmoreo monumento honoratus, cum inscriptione, et Symbolo Erasm. Nemini cedo, sub Termini icone. Nec omisêrunt totius Christiani orbis eruditi certatim demortui praeconia decantare. Placuit plurimis Lud. Masii distichon:Fatalis series nobis invidit Erasmum,Sed desiderium tollere non potuit.Bibliotheca, et Cimelia eius, illustre Basiliensis Bibliothecae ornamentum sunt. In religione, Pontificiorum errores sic pervidit, ut vulgo diceretur: Aut Lutherus Erasmizatus, aut Erasmus Lutherizatus. Interim a se impetrare non potuit, ut ad Evangelicos aperte se applicaret, conciliationi utrorumqueve perpetuo intentus. De Luthero quid iudicaverit, vide Ep. eius. l. 2. ep. 1. l. 12. ep. 23. et 31. l. 6. ep. 4. l. 14. ep. 1. Item ep. ad Fridericum Sax. tom. 1. Lat. opp. Lutheri, etc. Opera eius, impressionis Frobenianae, 9. tomis continentur etc. Vide Desiderius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.